- PHRYGIONES
- PHRYGIONESοἱ βελονοποικιλταὶ, acupictores, dicti Veterib. quos hodie Galli Brodeurs vocant, sicut iisdem opus phrygionicum dicitur ovurage en broderie.Hi variis argumentis vestes, pulvinaria, stragula, soliaria et coetera id genus depingebant. Verro apud Nonium, Phrygio, qui pulvinar poterat pingere, soliar desigebat. Uti legi vult Salmasius, ex vetere scriptura, quae habet, devigebat. Proprium namque Phrygionis, et eius, qui acu pingit, defigere. Graeci κεντεῖν et καταςτίζειν de iisdem dicunt. Hesych. Κατάςτικτον ποικίλον καὶ Σώφρων κεντήματά φησι. Pollux, ὁ δὲ κατάςτικτος χιτὼν ἐςτὶν ὁ ἔχων ζῶα ἢ ἄνθη ενυφασμένα. Κεντητὰ etiam opera appellabant, quae hâc arte laborata et acu picta erant. Epicterus Enchir. Ἐὰν ὑπὲρ τὸν πόδα ὑπερβῆς, γίνεται κατάχρυσον ὑπόδημα, εἶτα πορφυροῦν, εἶτα κεντητὸν. Ubi hôc, quô diximux, genere laboratum claceum seu acupictilem sive acupunctilem dixeris, κεντητὸν vocat, et facit pretiosiorem auratô et purpureô. Inde et πολυκέντητον. Idem Hesych. Ρολύκεςτον, πολυκέντητον, ἐξ οὗ τὸ ποικίλον δηλοῖ. Defigere igitur pulvinar, defigere vestem dicitur Phrygio, dum eam vel illud acu pingit: Ad verbum Graecis διακεντεῖν τὴν χιτῶνα, eôdem sensu. Hesych. iterum, Κεςτὸν ἱμάντα, τὸν ποικίλον ἱμάντα, ἢ χιτῶνα ποικίλον: ἢ τὸν τῆς Ἀφροδίτης ἱμάντα καὶ ὁ διακεκεντημένος χιτών. Sic hodie a punctis, Contrapunctores Galli vocant. Iidem Plumarii quoque Veterib. dicebantur: qui Plumarios textores iunctim appellabant Textores, qui acu lintea variabant, atque acu texere cicebantur. Hesych. Βελονοποικιλτὴς, ὁ τῇ ῥαφίδι ὕφη ποιῶν καὶ ζωγραφῶν. Acu pictor, qui acu texturas facit et pingit. Artem enim plumariam τὴν ποικικτικὴν τέχνην, texturae speciem Veteres pronuntiabant, sed de hac vide plura infra. A Babyloniis, peristromata pingentibus ita separat Tertullianus, ut Phrygibus in suendi artem, Babyloniis intexendi tribuat. Sic enim is de Hab. Mul. Age nunc. si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tingerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent. Et sane Babylonii stragulis vestibus, quas pingebant, diversos colores intexebant; sed ars tamen haec eorum pingendi tota acu peragebatur, quare non minus insuere, quam intexere, dici possent. Nota illa Martialis, l. 8. Epigr. 28. v. 17.———— Babylonica picta superbeTexta, Semiramiâ quae variantur acu.Hinc ῥαπτὰ Graecis tapetia Babyloniô opere picta. Xenophon, Υποτιθέντων δὲ τῶ θεραπόντων ᾿ραπτὰ, ἐφ᾿ ὧν καθίζουσι οἱ Ρέρσαι μαλακῶς. Consuta tapetia vocat Plautus, in Sticho, Actu 2. sc. 2. v. 54.Tum Babylonica peristromata, consutaque tapetiaAdvexit nimium bonae rei.Consuta, ῥαπτὰ, κεντητὰ, ῤαπιδοποικιλτὰ. Ρ῾απιδοποιοὶ namque Graecis etiam, οἱ ποικιλταὶ, qui acu faciunt, ut de Phrygibus dicit Plin. l. 8. c. 48. Hesych. Ρ῾απιδοποιὸν, τὸν ποικιλτὴν Δωριεῖς: dicebant et Ρ῾αφιδευτὴν, etc. Insuere igitur non minus proprium Babylonicorum plumariorum, quam intexere quemadmodum e contrario intexere non minus de Phrygibus seu Phrygionibus dici queat. Nam et hi vestibus, quas acu pingebant ac variabant, aurum insuendo et diversicoloria fila intexendo, Plumariorum quoque sibi Textorum nomen vindicârunt. Sed etsi utrique acu uterentur, diversum tamen Phrygionum, et eorum, qui Babylonica variabant Plumariorum, fuisse artisicium et in diverfis operibus artem eam exercuisse, certum est. Phrygio enim non ipse pulvinar aut vestem faciebat, sed iam factum accipiebat, ut variis operibus eam exornaret et picturis elegantibus variegaret. Piautus, Menaech. Actu 2. sc. 3. v. 72.Pallam illam, quam dederam dudum, ad Phrygionem ut deferas,Ut reconcinnetur, atque ut opera adantur, quae volo:non solum pallam suam vult reconcinnari et quae in ea corrupta erant ac laesa sarciri, sed etiam alia quaedam adici ornamenta picturasque ad eas, quas iam habebat, acu Phrygionis factas. At Babylonicorum Plumarius, diversos colores picturae intexendo, uno simul in opere eâdemque operâ, totumBabylonicum acu pertexebat ac conficiebat. Praeterea, quod in pulvinari aut veste pinxerat Phrygio, id opus ita expressum in veste extabat, ut extra corpus vestis emineret et quâ parte insutum aurum, aut colores acu intexti essent, eâ parte vestis asperior ac rigidior reddebatur. Babylonicus vero Plumarius adeo unitum atque aequabiliter pictum totum opus suum dabat, atque adeo omnia exaequabat, ut figura figuram non superscanderet, sed laevis et plana ubique totius contexti facies appareret, licet pluribus coloribus intexta variisque picturis distincta esset. Nonius, Tapete, tegmenunice pictum de coloribus variis: ψιλὴν intelligit sive Babylonicum, quod nihil inaequale habebat, sed omnia unite picta et merâ aequabilitate expressa, homines, belluas, gryphes et alia id genus, quibus variari lsolebant; quod etiam hodieque videre est, in nostris tapetibus et aulaeis, quae acu pinguntur. Coeterum praeter hos Phrygiones Plumariosque fuêre et Polymitarii, de quibus suô locô. Vide etiam infra Pingere vestes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.